8. Hac exitiali peste quassati, paucis intemperanti aestu consumptis, quos multitudo angebat, tandem nocte, quae diem consecuta est decimum, exiguis imbribus disiecto concreto spiritu et crassato sospitas retenta est corporum firma.
V
1. Verum inter haec inquies Persa vimineis civitatem pluteis circumdabat et erigi aggeres coepti turresque fabricabantur frontibus ferratis excelsae, quarum fastigiis ballistae locatae sunt singulae, ut a propugnaculis propellerent defensores, levia tamen per funditores et sagittarios proelia ne puncto quidem brevi cessabant.
2. erant nobiscum duae legiones Magnentiacae recens e Galliis ductae, ut praediximus, virorum fortium et pernicium ad planarios conflictus aptorum, ad eas vero belli artes, quibus stringebamur, non modo inhabiles sed contra nimii turbatores, qui cum neque in machinis neque in operum constructione iuvarent aliquem, stolidius erumpentes dimicantesque fidentissime minuto numero revertebant, tantum proficientes quantum in publico, ut aiunt, incendio aqua unius hominis manu adgesta.
3. postremo obseratis portis praecaventibusque tribunis egredi nequeuntes frendebant ut bestiae. verum secutis diebus efficacia eorum eminuit ut docebimus.
4. In summoto loco partis meridianae murorum, quae despectat fluvium Tigrim, turris fuit in sublimitatem exurgens, sub qua hiabant rupes abscisae ut despici sine vertigine horrenda non posset, unde cavatis fornicibus subterraneis per radices montis scalae ad usque civitatis ducebant planitiem, quo ex amnis alveo haurirentur aquae furtim, ut in omnibus per eas regiones munimentis, quae contingunt flumina, vidimus, fabre politae.
5. per has tenebras ob dirupta neglectas oppidano transfuga quodam ductante, qui ad diversam partem desciverat, septuaginta sagittarii Persae ex agmine regio arte fiduciaque praestantes, silentio summoti loci defensi, subito singuli noctis medio ad contignationem turris tertiam ascenderunt, ibique occultati mane sago punicei coloris elato, quod erat subeundae indicium pugnae, cum ex omni parte circumveniri urbem suis copiis inundantibus advertissent, exinanitis proiectisque ante pedes pharetris clamoris ululabilis incendio tela summa peritia dispergebant. moxque acies omnes densae petebant multo infestius quam antea civitatem.
6. inter incertos nos et ancipites quibus occurri deberet, instantibus supra an multitudini transcensu scalarum iam propugnacula ipsa prensanti, dividitur opera, et translatae leviores quinque ballistae contra turrim locantur, quae ocius lignea tela fundentes non numquam binos forabant, e quibus pars graviter vulnerati ruebant, alii machinarum metu stridentium praecipites acti laniatis corporibus interibant.
7. quibus hac celeritate confectis relatisque ad loca sueta tormentis, paulo securius moenia omnium concursu defendebantur.
8. et quoniam augebat curas militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die gentes vulnerum acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent metu.
VI
1. Adspiravit auram quandam salutis fortuna innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum – spatio quippe decem stadiorum ambitur – promiscua confugerat multitudo.
2. nam etiam alia munimenta isdem diebus capta sunt et incensa, unde hominum milia extracta complura servituri sequebantur, inter quos multi senecta infirmi et mulieres iam grandaevae, cum ex variis deficerent causis itineris longinquitate offensae, abiecta vivendi cupiditate suris vel suffraginibus relinquebantur exsectis.
3. Has miserabiles turmas Galli milites contuentes rationabili quidem sed intempestivo motu conserendae cum hostibus manus copiam sibi dari poscebant, mortem tribunis vetantibus primisque ordinibus minitantes si deinceps prohiberent.
4. utque dentatae in caveis bestiae taetro paedore acerbius efferatae evadendi spe repagulis versabilibus inliduntur, ita gladiis portas caedebant, quas supra diximus obseratas, admodum anxii, ne urbe excisa ipsi quoque sine ullo specioso facinore deleantur, aut exuta periculis nihil egisse operae pretium pro magnanimitate Gallica memorentur, licet antea saepe egressi structoresque aggerum confossis quibusdam impedire conati, paria pertulerunt.
5. Inopes nos consilii et quid opponi deberet saevientibus ambigentes id potissimum aegre isdem adsentientibus tandem elegimus ut, quoniam ultra ferri non poterant, paulisper morati custodias adgredi permitterentur hostiles, quae non procul erant a coniectu locatae telorum, ut eis perruptis pergerent prorsus. apparebat enim eos, si inpetrassent, strages maximas edituros.
6. quae dum parantur, per varia certaminum genera defensabantur acriter muri laboribus et vigiliis et tormentis ad emittenda undique saxa telaque dispositis. et expugnatio civitatis struebatur operibus lentis: duo tamen aggeres celsi Persarum peditum manu erecti, contra quos nostrorum quoque impensiore cura moles excitabantur altissimae, fastigio adversae celsitudinis aequatae, propugnatorum vel nimia pondera duraturae.
7. Inter haec Galli morarum impatientes securibus gladiisque succincti patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et interluni, orantes caeleste praesidium ut propitium adesset et libens. atque ipsum spiritum reprimentes cum prope venissent, conferti valido cursu quibusdam stationariis interfectis exteriores castrorum vigiles ut in nullo tali metu sopitos obtruncantes supervenire ipsi regiae, si prosperior iuvisset eventus, occulte meditabantur.
8. verum audito licet levi reptantium sonitu gemituque caesorum discusso somno, excitatis multis et ad arma pro se quoque clamitante steterunt milites vestigiis fixis progredi ultra non ausi; nec enim cautum deinde expergefactis, quos petebant insidiae, in apertum properare discrimen, cum iam undique frendentium catervae Persarum in proelia venirent accensae.
9. contra Galli corporum robore audaciaque quoad poterant inconcussi, gladiis secantes adversos, parte suorum strata vel sagittarum undique volantium crebritate confixa, cum unum in locum totam periculi molem conversam et currentium hostium agmina advertissent, nullo terga vertente evadere festinabant et, velut repedantes sub modulis, sensim extra vallum protrusi, cum manipulos confertius invadentes sustinere non possent, tubarum perciti clangore castrensium discedebant.
10. et resultantibus e civitate lituis multis portae panduntur recepturae nostros si pervenire illuc usque valuissent, tormentorumque machinae stridebant sine iaculatione ulla telorum, ut stationibus praesidentes post interemptos socios, quae pone agerentur ignari, urbis appositi moenibus nudarent intuta et porta viri fortes susciperentur innoxii.
11. hacque arte Galli portam prope confinia lucis introiere minuto numero, quidam perniciose, pars leviter vulnerati quadringentis ea nocte desideratis, qui non Rhesum nec cubitantes pro muris Iliacis Thracas, sed Persarum regem armatorum centum milibus circumsaeptum, ni obstitisset violentior casus, in ipsis tentoriis obtruncarant.
12. horum campidoctoribus ut fortium factorum antesignanis post civitatis excidium armatas statuas apud Edessam in regione celebri locari iusserat imperator, quae ad praesens servantur intactae.
13. Retectis sequenti luce funeribus cum inter caesorum cadavera optimates invenirentur et satrapae clamores dissoni fortunam aliam alibi cum lacrimis indicabant, luctus ubique et indignatio regum audiebatur arbitrantium per stationes muris obiectas inrupisse Romanos: indutiisque ob haec tridui datis adsensu communi Ilos quoque spatium ad respirandum accepimus.