8. iamque muris propinquans cum non absque discriminibus multis consideraret esse certandums sermone cum leni tum aspero et minaci hortabatur ad deditionem defensores, qui ad conloquium petito Ormizda promissi, eius et iuramentis inlecti multa sibi de lenitudine Romana spondebant.

9. denique prae se bovem coronatum agentes, quod est apud eos susceptae pacis indicium, descendere suppliciter, et statim munimento omni incenso Pusaeus eius praefectus, dux Aegypti postea, honore tribunatus adfectus est. reliqui vero cum caritatibus suis et supellectile humaniore cultu ad Syriacam civitatem Chalcida transmissi sunt.

10. inter hos miles quidam, cum Maximianus perrupisset quondam Persicos fines in his locis aeger relictus, prima etiam tum lanugine iuvenis, ut aiebat, uxores sortitus gentis ritu conplures cum numerosa subole tunc senex incurvus exultans proditionisque auctor ducebatur ad nostra testibus adfirmans et praescisse se olim et praedixisse, quod centenario iam contiguus sepelietur in solo Romano. post quae Saraceni procursatores quosdam partis hostium obtulere laetissimo principi et munerati ad agenda similia sunt remissi.

11. Acciderat aliud postridie dirum. ventorum enim turbo exortus pluresque vertigines concitans ita confuderat omnia tecta, ut tabernacula multa conscinderentur et supini plerique milites sternerentur vel proni, spiritu stabilitatem vestigii subvertente. nec minus eodem die aliud periculosum evenit. amne enim repente extra margines evagato mersae sunt quaedam frumentariae naves cataractis avulsis, ad defundendas reprimendasque aquas rigare suetas opere saxeo structis: quod utrum per insidias an magnitudine acciderit fluentorum sciri non potuit.

12. Post perruptam incensamque urbem omnium primam et captivos transmissos certiore iam spe provectus exercitus ad fiduciam elatis vocibus in favores principis consurgebat, adfore sibi etiam deinde caelestem existimans curam.

13. Et quia per regiones ignotas de obscuris erat suspectior cura, astus gentis et ludificandi varietas timebatur. ideoque imperator nunc antesignanus, nunc agminibus cogendis insistens cum expeditis velitibus, nequid lateret abstrusum, frutecta squalida vallesque scrutabatur, licentiores militum per longinqua discursus adfabilitate nativa prohibendo vel minis.

14 . hostiles tamen agros omni frugum genere divites cum segetibus et tuguriis inflammari permisit ita demum cum usui necessaria abunde sibi quisque collegisset, et hoc modo sauciabatur salus hostium nesciorum.

15. bellatores enim libenter quaesitis dextris propriis utebantur, alia virtutis suae horrea repperisse existimantes, et laeti quod vitae quoque subsidiis adfluentes alimenta servabant quae navigiis vehebantur.

16. hic vino gravis quidam temerarius miles ad ulteriorem ripam nullo urgente transgressus in conspectu nostro ab hostibus captus occisus est.

II

1. Quibus tali casu patratis ad castra pervenimus nomine Thilutha in medio fluminis sita, locum inmenso quodam vertice tumescentem et potestate naturae velut manu circumsaeptum humana, cuius ad deditionem incolae temptati mollius, ut decebat, quoniam asperitas edita vim superabat armorum, intempestivam tunc defectionem esse firmabant. sed hactenus responderunt, quod cum interiora occupaverint protinus gradientes Romani, se quoque utpote regnorum sequelas victoribus accessuros.

2. et post haec praetermeantes moenia ipsa naves nostras verecunda quiete spectabant inmobiles. quo transito cum ad munimentum aliud Achaiachalam nomine venissemus fluminis circumitione vallatum arduumque transcensu, refutati pari responso discessimus. alia postridie castra ob muros invalidos derelicta praetereuntur incensa.

3. postera igitur et insequenti die stadiis ducentis emensis ventum est ad locum Baraxmalcha. unde amne transito miliario septimo disparata Diacira invaditur civitas habitatoribus vacua, frumento et salibus nitidis plena, in qua templum alti culminis arci vidimus superpositum, qua incensa caesisque mulieribus paucis, quae repertae sunt, traiecto fonte scatenti bitumine Ozogardana occupavimus oppidum, quod formidine advenientis exercitus itidem deseruere cultores. in quo principis Traiani tribunal ostendebatur.

4. hac quoque exusta, biduo ad refectio nem corporum dato prope extremum noctis, quae secundum diem secuta est, Surena post regem apud Persas promeritae dignitatis, et Malechus Podosacis nomine, phylarchus Saracenorum Assanitarum, famosi nominis latro, omni saevitia per nostros limites diu grassatus, structis Ormizdae insidiis, quem ad speculandum exiturum – incertum unde – praesenserant, ideo sunt temptamento frustrati quod angusta fluminis interluvies et praealta transiri vado non potuit.

5. et primo lucis exordio cum essent hostes iam in contuitu, visi tunc primitus corusci galeis et horrentes indutibus rigidis, milites in procinctum impetu veloci tendentes eos involavere fortissime. et quamvis arcus validis viribus flecterentur et splendor ferri intermicans Romanorum metum augeret, ira tamen acuente virtutem clipeorum densitate contecti, ne possint emittere coegerunt.

6. animatus his vincendi primitiis miles ad vicum Macepracta pervenit, in quo semiruta murorum vestigia videbantur, qui priscis temporibus in spatia longa protenti tueri ab externis incursibus Assyriam dicebantur.

7. hinc pars fluminis scinditur largis aquarum agminibus ducens ad tractus Babylonios interiores usui agris futura et civitatibus circumiectis, alia Naarmalcha nomine, quod fluvius regum interpretatur, Ctesiphonta praetermeat, cuius in exordio turris in modum Phari celsior surgit.

8. hanc peditatus omnis pontibus caute digestis transivit. equites vero cum iumentis armati clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, alii multitudine subita petiti telorum hostilium, quos egressi auxiliares ad cursuram levissimi, fugientiumque cervicibus insistentes, laniatu avium prostraverunt.

9. Quo negotio itidem gloriose perfecto ad civitatem Pirisaboram ventum est amplam et populosam, ambitu insulari circumvallatam. cuius obequitans moenia imperator et situm, obsidium omni cautela coeptabat quasi sola formidine oppidanos a propugnandi studio submoturus. quibus per conloquia saepe temptatis cum nec promissis quisquam flecteretur nec minis, suscipitur oppugnandi exordium et armatorum triplici corona circumdatis muris die primo ad usque noctis initium missilibus certabatur.

10. tum defensores animo praestantes et viribus per propugnacula ciliciis undique laxius pansis, quae telorum impetus cohiberent, obtecti scutis vimine firmissimo textis et crudorum tergorum densitate vestitis validissime resistebant, ferrea nimirum facie omni: quia lamminae singulis membrorum lineamentis cohaerenter aptatae fido operimento totam hominis speciem contegebant.

11. et aliquotiens Ormizdae et indigenae et regalis conloquia petentes obnixe propinquantem probris atque conviciis ut male fidum incessebant et desertorem. hac lenta cavillatione diei maxima parte exempta tenebrarum silentio primo multiformes admotae sunt machinae coeptaque altitudo conplanari fossarum.

12. quae vixdum ambigua luce defensores intentius contemplati, eo accedente quod angularem turrim ictus foravit arietis violentior, relictis civitatis duplicibus muris continentem occupant arcem, asperi montis interrupta planitie superpositam, cuius medietas in sublime consurgens tereti ambitu Argolici scuti speciem ostendebat, nisi quod a septemtrione id, quod rotunditati deerat, in Euphratis fluenta proiectae cautes eminentius tuebantur, in qua excellebant minae murorum bitumine et coctilibus laterculis fabricatae, quo aedificii genere nihil esse tutius constat.

13. iamque ferocior miles pervasa urbe, quam viderat vacuam, adversus oppidanos ab arce multimoda tela fundentes acri contentione pugnabat. cum enim idem prohibitores catapultis nostrorum urgerentur atque ballistis, ipsi quoque ex edito arcus erigebant fortiter tensos, quibus panda utrimque surgentia cornua ita lentius flectebantur ut nervi digitorum acti pulsibus violentis harundines ferratas emitterent, quae corporibus inlisae contrariis letaliter figebantur.