20. quam ob rem conversus hinc venit ad municipium Sugabarritanum Transcellensi monti adcline, ubi inventos equites quartae Sagittariorum cohortis, quae ad rebellem defecerat, ut contentum se supplicio leniori monstraret, omnes contrusit ad infimum militiae gradum, eosque et Constantianorum peditum partem Tigavias venire iusserat cum tribunis, e quibus unus torquem pro diademate capiti inposuit Firmi.
21. dumque haec aguntur, reverterunt Gildo et Maximus, Bellen e principibus Mazicum et Fericium gentis praefectum ducentes, qui factionem iuverant quietis publicae turbatoris ........................................... producerent vinctos.
22. quo ita ut statutum est facto, lucis primo exortu ipse egressus cum invenisset eos in exercitu circumsaeptos: «quid de istis nefariis» inquit «proditoribus fieri oportere, contubernales devoti, censetis?», secutusque adclamationem rogantium sanguine vindicari, eos qui inter Constantianos merebant, prisco more militibus dedit occidendos, Sagittariorum vero primoribus manus incidit, residuos supplicio capitali multavit, ad aemulationem Curionis acerrimi illius ducis, qui Dardanorum ferociam in modum Lernaeae serpentis aliquotiens renascentem hoc genere poenarum extinxit.
23. sed obtrectatores malivoli vetus factum laudantes, hoc ut dirum vituperant et asperrimum, Dardanos hostes memorantes internecivos, et iuste, quae sustinuere, perpessos, hos vero subsignanos milites debuisse lenius corrigi, ad unum prolapsos errorem. quos scientes forsitan admonemus, hanc cohortem et facto fuisse et exemplo adversam.
24. ante dictos Bellen et Fericium, quos duxerat Gildo, tribunumque Sagittariorum Curandium ea re iussit occidi, quod nec ipse umquam cum hostibus congredi voluit, nec suos ut pugnarent hortari. agebat autem haec Tullianum illud advertens quod ,salutaris rigor vincit inanem speciem clementiae",
25. Exin profectus, fundum nomine Gaionatis, muro circumdatum valido, receptaculum Maurorum tutissimum arietibus admotis evertit, et caesis omnibus incolis moenibusque conplanatis, ad Tingitanum castellum progressus, per Ancorarium montem Mazicas in unum collectos invasit, iam tela reciprocantes volitantia grandinis ritu.
26. et cum esset utrimque discursum, agmina viribus armisque incitata nostrorum non perferentes Mazices, licet bellicosum genus et durum, diversis stragibus inplicati foedo diffluxere terrore, ruentesque in fugam caesi sunt absque his, qui reperta copia discedendi, supplici prece veniam, quam dari tempus flagitaverat, inpetrarunt.
27. Suggen eorum ductorem ........................................................................................................ Romano successerat, in Sitifensem Mauritaniam ire disposito ad agitanda praesidia, ne provincia pervaderetur, ipse praeteritis elatior casibus gentem petit Musonum, quam conscientia rapinarum et caedum actibus congregaverat Firmi, ut sperabatur maiora mox adepturi.
28. Progressusque aliquantum iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate nationes plurimas unum spirantibus animis, inmanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.
29. quocirca Theodosius veritus, ne Marti sese committeret inpari, congressusque multitudini inmensae cum paucis – tria enim armatorum milia ductabat atque quingentos – amitteret universos, inter pudorem cedendi pugnandique ardorem gradiens retro paulatim, trudente pondere plebis abscessit.
30. hocque eventu barbari nimium quantum elati sequentesque pertinaciter ............ certare necessitate ..........semet ipsum et ad internecionem perdiderat cunctos, ni gentium turbulenta concussio procul Mazicum visis auxiliis, quos anteibant quidam Romani, arbitrata in se impetum agminum ferri conplurium, versa in pedes aperuisset nostris exitus antehac intersaeptos.
31. exinde cum militem ducens incolumem Theodosius ad fundum venisset nomine Mazucanum, exustis desertoribus paucis, aliisque ad sagittariorum exemplum, quibus manus ademptae sunt, contruncatis, Tipatam mense Februario venit.
32. ubi diutius agens ut antiquus ille Cunctator pro negotio consultabat, commentis potius et prudentia quam periculosis congressibus hostem pugnacem et inpetrabilem iactu telorum, si fors copiam dederit, oppressurus.
33. mittebat tamen adsidue suadendi quosdam peritos ad gentes circumsitas, Baiuras Cantaurianos Avastomates Cafaves Davaresque et finitimos alios, nunc timore, nunc nummis eos ad societatem alliciens veniamque petulantiae interdum promittendo cum .............................. per ambages et moras hostem frangentem suos impetus oppressurus, ut quondam Pompeius Mithridatem.
34. Qua causa declinans perniciem proximam Firmus, licet praesidiorum magnitudine communitus, relicta plebe, quam coegerat magna mercede, quoniam latendi copiam nocturna quies dedit, Caprarienses montes longe remotos penetravit, et diruptis rupibus inaccessos.
35. cuius abitu clandestino multitudo dispersa, sine rectore particulatim diffluens, invadendi eius castra nostris copiam dedit. hisque direptis, et interfectis, qui resistebant, vel in deditionem acceptis, regionum maxima parte vastata, gentibus, per quas transibat dux consultissimus, adposuit fidei conpertae praefectos.
36. hac inopina sequendi confidentia territus perduellis, servis comitantibus paucis, digressu celeri consulturus saluti, nequo praepediretur obstaculo, abiecit pretiosarum sarcinas specierum, quas avexerat secum. uxorem namque fessam labore continuo et per ancipitis .......................................................
37. Theodosius nullique adeuntium parcens, mundiore victu stipendioque milite recreato, Caprariensibus Abannisque eorum vicinis proelio levi sublatis, ad municipium properavit ...... ense: verisque nuntiis doctus barbaros occupasse iam tumulos, per anfracta undique spatia in sublime porrectos, nullique pervios nisi indigenis locorum perquam gnaris, repedando dedit hostibus facultatem per indutias licet breves Aethiopum iuxta agentium adminiculis augeri vel maximis.
38. qui concatervatis copiis fremituque minaci sine sui respectu ruentes in pugnam, averterunt eum inaestimabilium turmarum specie dira perterrefactum, statimque redintegratis animis, commeatus vehens abunde, revertit et conglobatis suis scutaque in formidabilem moventibus gestum, controversas isdem opposuit manus.
39. quamquam igitur inmite quiddam barbaricis concrepantibus armis manipuli furentium inminebant, ipsi quoque parmas genibus inlidentes: tamen ut pugnator ille cautus et prudens, militis paucitate diffisus, audacter agmine quadrato incedens, ad civitatem nomine Contensem flexit iter intrepidus, ubi captivos nostros Firmus ut in munimento abstruso locarat et celso: cunctisque receptis in proditores satellitesque memorati animadvertit acriter, ut solebat.
40. Hoc ei magni numinis adiumento gerenti prosperrime, verus indicat explorator confugisse ad Isaflensium populum Firmum: ad quem resposcendum una cum fratre Mazuca ceterisque necessitudinibus illuc ingressus, cum adipisci non posset, genti bellum indixit.
41. et proelio atroci commisso, ferocientibus barbaris ultra modum, aciem in rotundo habitu figuratam opponit, adeoque Isaflenses pondere catervarum urgentium inclinati sunt, ut plurimi caderent, et ipse Firmus ferox et saepe in suam perniciem praeceps equo auferretur in fugam, per saxa et rupes discurrere citius adsueto, Mazuca vero frater eius caperetur letaliter saucius.
42. qui Caesaream mitti dispositus, ubi saeva inusserat monumenta facinorum pessimorum, dilatato vulneris hiatu decessit. caput tamen eius avulsum residuo corpore, cum magno visentium gaudio urbi inlatum est ante dictae.
43. post haec Isaflensium gentem, quae obstitit, superatam dux nobilis incommodis multis, ut aequitas poscebat, adflixit. ibi Evasium potentem municipem Florumque eius filium et quosdam alios, per secretiora consilia temeratorem quietis iuvisse confutatos aperte, flammis absumpsit.